MUSA

MUSA
I.
MUSA
Arbor Aegypto familiaris, Graecis veterib. μύζα, de qua multa commentatur ad Solin. Salmas. p. 1310. et seqq.
Sed et Musae, mitabile genus fructuum, quod Baruthi sive Berythi Phoeniciae quondam non ignobili urbe provenit, de quo Baumgartnerus Itinerar suô ita: Musae il ic in ianta crescunt copia, ut inde deferantur Tripolim, Damascum, Damiatam et usque in Aegypti Alexandriam. Fructus est colore fabis haud dissimilis, nisi quod mul. to sit grandior, gustu sapidi ssimô, odore admodum et suavi et salubri, et quasi sinudem cum melle saporem habens. Crescit botratim, i. e. plures in uno botro, aliquando decem, plerumque viginti, nonnumquam etiam supra: qui, ubicumque et quotiescumque inciduntur, in utraque parte incisa, crucis effigiem clare ostendunt. Folia sunt decempedalis longisudinis, latitudinis vero palmaris et semis, in quibus ante papyri usum Veteres dicuntur scriptitâsse. Etiam in Sinenli Imperio in provinc. quantonia Musae eaeque singulares reperiuntur, uti adnotat Auctor Anonymus Sinae et Europae c. 36. de Fructibus. Apud Graecosi inferioris aevi, Musa inter ministeria sacra, occurrit, de qua vocis notione vide Meursium in Gloss. et Leonem Allatium de Recentiorum Graecorum Templis p. 149. nec non de Concordia utriusque Ecclesiae p. 1604. Instrumentum quoque Musicum, hoc nomine occurrit, in l. 3. Miraculor. S. Dionysii c. 7. Gallis Cornemuse; cuiusmodi instrumento pro tuba in bellis proeliisque uti Hibernos, testatur Richardus Stanihurstius de Rebus Hibern. ubi illud sic describit: utuntur etiam Hibernici, locô tubae, ligneâ quadam fistulâ, callidissimô artificiô fahricatâ: cui saccus ex corio compositus et cingulis arctissime complicatus adharescit. Ex pellis latere dimanat fistula, per quam quasi per tubum fistulator, inflatô collô, et buccis fluentibus, inflat. Tum pellicula aere farcta, turgescit: intumescentem rursus premlt brachiô. Hâc impressione duo alia ligna excavata, brevius scilicet ac longius, sonum emittunt grandem et acutum. Adest item quarta fistula, distinctis locis perforata, quam buccinator ita articulorum volubilitate, qua claudendo, qua aperienod foramina, moderatur: ut ex superioribus fistulis sonitum sen. grandem, seu remissum, quemadmodum ei visum fuerit, facile eliciat. Totius tamen rei prora et puppis est, ut. aer per nullam aliam folliculi particulam, praeter fistularum introitus, pervadat. Nam si quis vel acu punctum in culeo rimaretur, actum esset de sito instrumento, quandoquidem follis subito flaccesseret. Hoc genus sistri apud Hibernos bellicae virtutis cotem esse constat et. Apud Germanos idem instrumentum in usu, sed pastoribus agricolisque, qui eius modulamine gregem demulcent otiumque fallunt, vernaculo ser
mone, Sackpfeiffe. Excogitâsse id Lydos, habet Scholiastes Pindari Olymp. Od. 5. Car. du Fresne Glossar. Vide quoqueinfra, in voce Musarabes, Saccomusa, it. Utriculus.
II.
MUSA
Latine vestigatio, seu inquisitio dicitur. Sic enim Phornuturs in l. de Nat. Deorum. Καλοῦνται δὲ Μοῦσαι ἀπὸ τοῦ μῶςθαι ὅ ἐςτι ξητεῖν. Eo quoque alludit Theognis, ubt ait,
Χρὴ Μουσῶν ςθεράποντα καὶ ἄγγελον εἴτι περιςςὸν
Εἰδείη σοφίης, μὴ φθονερὸν τελέςθειν,
Α᾿λλὰ τὰ μὲν μῶςθαι, τὰ δὲ δεικνύσαι. ———
Sunt qui a convenientia, seu nexu disciplinarum, et ency clopaediâ Musas quasi ὁμοιούσας dictas putent. Euseb. de Praep. Euang. a μυέω Musae nomen deducit, id significat instituo, instruo. Scal. Poet. l. 1. c. 2. ἀπὸ τοῦ μαιῶςθαι, quod iis inventio tribuatur, Platonem secutus deducit. Dan. heinsius in Aristarcho sacro, ab Ebraeo Musar, quod disciplinam significat, derivat. Musas autem Poetae Iovis, i. e. intellectus, et Memoriae filias fecerunt. His enim rebus eruditio constat. Musarum autem nomine omnes artes liberales continentur; quippe quae ab iis inventae creditae sunt. Plut. Symp. l. 8. c. 14. Hinc Cicero Musas humanitatem, et literas, interpretatur in Tusscul. Qu. et Orat. pro Archiâ. Gell. l. 9. c. 3. A liberali tamen Musâ, et a studiis humanitatis numquam abfuit. Idem. Eiusdem Musae, i. e. studii seu disciplinae. Musam Platonis pro Philosophia Boethius dixit l. 3. Metr. 11. et l. Prosâ 1. Poeticas Musas ad differentiam aliarum dixit, de quo et Barthius Advers. l. 6. c. 20. Praecipue tamen Musarum voce Poesis et Musica designabantur. His enim artibus primum omnium pueri imbuebantur. Hinc Amusos, i. e. imperitus Musicae apud Vitruvium, l. 1. c. 1. et amusia pro imperitiâ canendi Varroni apud Nonium in Lactare dicitur. Vulgo sedem Musarum Helicona, Parnassumque montes constituunt. Virg. Georg. l. 3. v. 11.
Aoniô rediens deducam vertice Musas.
Sed in caelo Hesiodus locat, itemque Horatius l. 3. Od. 4. v. 1.
Descende caelô et dic age tibiâ,
Regina longum Calliope melos.
Vide Macrob. in Somn. Scip. l. 2. c. 3. ubi et Sirenas appellat. Lesbo autem, si Myrsilum Lesbium audimus, novem Musas debemus; ita quidem ex eo refert Clem. Alex. in Protreptico; vide Megaclo.
Cicero l. 3. De Nat. Deor. de Musis scribit: Iam Musae primae quatuor, natae Iovealterô, Thelxiope, Mneme, Aoede, melete, Secundae Iove tertiô et Mnemosyne procreatae novem. Tertiae Iove tertiô Pieriô natae et Antiopa, quas Pieridas poêtae vocant, eôdem numerô, quô proxime superiores. Aliqui tamen Caeli et Terrae filias dixerunt, ut Alcmaeon et Phornutus, unde et Pindarus alicubi Musam οὐρανοῦ ςθυγατέρα vocat. Musarum epitheta sunt Camenae, Heliconiades, Parnass des, Aonides, Pierides, Pegasides, Aganippides, Thespiades, Libethrides, Castalides, etc. Vide Lilium Gyrald. Syntag. de Musis. Nic. Lloydius. Coeterum Corona earum ex pinnis alarum fuit. Quippe memorant, Acheloi filias, suasu Iunonis ausas esse provocare Musas in certamen cantus: At Musas victrices iis victis, pinnas ex alis convulsas, et in speciem coronae coactas, suis capitibus imposuisse argumentum victoriae, et quodammodo in tropaei speciem. quemadmodum Indos et bactrianos, quod sagittando valerent, sagittis redimiri solitos legimus, apud Prudenrium Hamartigen. Sed et Calliopen, omnium Musarum praestantissimam, hecerâ coronat Ovid. Fastor. l. 5. v. 79.
Tunc sic neglectos hederâ redimita capillos,
Prima sui coepit Calliopaea chori.
Quod coronamenti genus ab ipsis Poetis propterea usurpatum. Palmâ porro Musas coronatas, legimus apud Phornutum, propter τὸ τρυφερὸν καὶ ενεργὲς καὶ ἀίξωον, καὶ δυσανάβατον καὶ γλυκύκαρπον τοῦ φυτοῦ, mollitiem, efficaciam, virorem perpetuum, ascensum difficilem et fructus dulcedmem, uti loquitur, περὶ τῶ Μουσ. Sappho quoque rosis incingit, apud Clementem Alex. Paedagog. l. 2. c. 8. Imo et diadematas illas facit Fulgentius Mytholog. ubi de Polymnia etc. Quam in rem vide C. Paschalium in Coronarum libris passim. Nomina earum, Romanis temporibus, palam mulierculis imposita, quod de masculis Diis, demptô quidem Apolline, nondum compertum, observat Barthius. Sic Musa nomen est in Inscriptionibus, p. DCCCCXX. 15. quod virile etiam fuisse, nemini ignotum. Calliope, legitur ibidem DCCXL. 2. et DCCLXXXII. 5. Terpsichore, DCCCCXLII. 14. Euterpe, MCSSV. 8. Melpomene, XXV. 9. etc. Vide Casp. Barthium Animadversion ad Stat. Theb. l. 4. v. 34. Princeps Chori Calliope notatur a Scholiaste quoque Hesiodi, Ioanne Galeno Diacono, sine Allegor. in Theogoniam Comment. productis priscis his versibus,
Κλειώ τ᾿, Ε᾿υτέρπη τε, Θαλειά τε, Μελπομένη τε.
Τερψιχόρη τ᾿, Ε᾿ρατώ τε, Πολύμνιά τ᾿, Ο᾿υρανίη τε.
Καλλιόπη θ᾿, ἡ καὶ προφερεςτάτη ἐςτὶν ἁπασέων
Clioque Euterpeque, Thaliaque, Melpomeneque,
Terpsichoreque, Eratoque, Polymniaque, Uranieque,
Calliopeque, illas inter quae maxima Musa est etc.
Vide quoque Ger. Io. Vossium de Orlg. et Progr. Idolol. l. 1. c. 27. ubi Osiridi, novem Virgines fuisse, Musices intelligentissimas; iisque praefuisse Apollinem, inde Μουσαγέτην dictum, inter alia, refert. E qua historia Poetis forte fabulae occasio; uti in aliis accidisse novimus.
III.
MUSA
Medicus Augusti, post Camelium, qui cum lactuca. rum esum aegrotanti Augusto negâsset, Musa contra eum Imperatori suasit sicque valetudini illum restituit: â quo tempore lactuca in pretio Romanis. Vide Artorius.
IV.
MUSA
vide Aemilia.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • musa — musa …   Dictionnaire des rimes

  • Musa — (arab. für Mose) ist der Name von Abdal Musa (13./14. Jahrhundert), Alevite, Ahmed Musa (* 1992), nigerianischer Fußballspieler Anton Musa (1485–1547), evangelischer Theologe und Reformator, Antonius Musa, Arzt des römischen Kaisers Augustus,… …   Deutsch Wikipedia

  • Mūša — River, Mūsa River Map highlighting Mūša Origin Joniškis district Mouth Lielupe River …   Wikipedia

  • Mūša — Mūsa DatenVorlage:Infobox Fluss/GKZ fehlt Lage …   Deutsch Wikipedia

  • musa — (Del lat. musa, y este del gr. μοῦσα). 1. f. Cada una de las deidades que, según la fábula, habitaban, presididas por Apolo, en el Parnaso o en el Helicón y protegían las ciencias y las artes liberales, especialmente la poesía. Su número era… …   Diccionario de la lengua española

  • Mûsâ — Musa Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Musa recouvre trois mots bien distincts : C est un prénom arabe (mûsâ), souvent orthographié Moussa (fréquemment utilisé en Afrique de l Ouest) …   Wikipédia en Français

  • Musa — Mu sa, prop. n.; pl. {Mus[ae]}. [NL., fr. Ar. mauz, mauza, banana.] (Bot.) A genus of perennial, herbaceous, endogenous plants of great size, including the banana ({Musa sapientum}), the plantain ({Musa paradisiaca} of Linn[ae]us, but probably… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Musa II — may refer to: Musa II (mansa), mansa of the Mali Empire from 1374 to 1387 Musa ibn Musa ibn Qasi (c. 790 862), leader of Banu Qasi in modern Northern Spain This disambiguation page lists articles associated with the same personal name. If an …   Wikipedia

  • mūša — mūšà sf. (4) 1. Vvr, Kv, Jdr mušimas, lupimas, pyla: Anam reik gerai kailį iškaršti, mūšõs duoti Kin. Vaiki, ką darai, gausi mūšõs! Trg. ^ Paikas ir į bažnyčią mūšõs gauna Dov. 2. kirtis, smūgis: Ketverta dešimčia mūšų lieps jį mušt… …   Dictionary of the Lithuanian Language

  • musa — musá vb., ind. prez. 1 sg. muséz, 3 sg. şi pl. museáză Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţionar ortografic  MUSÁ vb. I. intr. (Franţuzism; despre vinuri) A face spumă. [< fr. mousser] …   Dicționar Român

  • musă — músă s. f., pl. múse Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţionar ortografic  MÚSĂ s.f. Cremă bătută; frişcă. [< fr. mousse]. Trimis de LauraGellner, 17.06.2005. Sursa: DN  MÚSĂ s. f. cremă bătută; frişcă. (< f …   Dicționar Român

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”